- CROATIA
- CROATIAGerman. Krabaten, Latin. Corbavia, provinc. Europae, a quibusdam in vetere Liburnia, a Cedreno, in regione Corbatum collocata. A' Chrovatis, hîc sibi sedem legentibus, dicta, A. C. 886. Sigon. l. 5. Hîc magnus fidelium numerus, circa A. C. 1230. sub Bartholomaeo Superintendente. Vide Matth. Paris. in Henr. Ill. a Catolo Hungariae Rege occupata est, A. C. 1310. Hodie dividitur in Imperialem et Turcicam, in quarum illa urbes, S. Vit, Segna, Assangrad, etc. In ista, Wihitz, Castanovitz, Clissa, Corbavia, etc. Incodlae regni huius egregit milites, et saltatores, inprimis Uscoki. Nobiles vero ebriosi, superbi, importuni. Soranz. part. 2. Marc. Fritsch. de Croat. Briet. Geogr. part. 2. l. 2. Hungar. c. 1. §. 2. Miraeus, etc. Praefectus regionis Bannus vocatur. Unde legimus Bannum Croatiae, ut Caroli Apuliae Regis ab Elisabetha in Hungariae regnum acciti primum, dein interfecti, necem ulcisceretur, Elisabetham in fluvio submersisse, Mariâ captivâ abductâ: postmodum vero a Sigismundo, hâc liberatâ, suppliciô affectum esse. A. C. 1386. apud Daubrav. Hist. Bohem. l. 23. Vide quoque in voce Bannus, et Liburnia. Addo saltem, quod cum Dalmatia olim proprios habuit Reges, quorum ultimus fuit Zelimirus, qui ductâ Ladislai Hungariae Regis sorore ipsi moriens legavit Regnum: haec Ladissao fratri, circa A. C. 1080. Hodie pro accessione potius Hungarici Regni, quam propriis Regnis, habentur ambae. Pfannerus de Praecip. Germ. Princ. gentibus, c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.